6
propinquioribus. Exiſtente enim Luna in tropico
Capricorni, aquæ tamen circa meridianos Britanniæ
intumeſcunt in mari illo etiam, quod eſt ſupra vltimam
Scotiã, à qua tunc Luna diſtat per integrum ferme
quadrantẽ, & conſequenter ibi tunc ſunt extremitates baſis coni
lunaris, in quibus aqua nullum habere poteſt tumorem,
quia ad baſim coni, ipſius coni finis eſt, ideoque & finis
eleuationis aquæ, ac intumeſcentiæ. Conus enim hic
aqueus, vbi habet diſtantiam à ſuo vertice ſex
horarum, redigitur ad ipſas extremitates ſuæ baſis, vbi aquæ
debent eſſe depreſſiſſimæ. Repręſentetur enim conus
aqueus per ſuæ ſectionis triangulum ABC. aqua eſt
altiſſima in medio HB. reliqua aquæ craſſities vtrinque
ſemper minor eſt, vt DE, & FG. vſque quo deſinat in
nihilum in A. vbi eſt extremitas baſis AC. ſic ex altera
parte verſus C, & circumcirca, & nihilominus in eo mari
Scotico nõ minor fit tumor, Luna exiſtẽte in Capricorno,

quàm in Cancro. Altera difficultas eſt, quod Nadir Solis, & Lunæ, cum ipſi Soli & Lunæ diametraliter opponantur, neceſſario ſemper motu diurno diuerſum & oppoſitum percurrunt & diſcribunt parallelum, exceptis ſolis æquinoctiorum diebus. Si igitur Corpus luminaris ſit in tropico Cancri, ipſius Nadir erit in tropico Capricorni: & ita vertex alterius coni deſcribet parallelum extremũ borealem, alter vero oppoſiti coni vertex deſcribet eodem die alterum extremum parallelũ au-