Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est

7


ſtralem, cum differentia notabili graduum 47. quæ differentia in cono facit notabile diſcrimen ipſius craſſitiei; Quoniam tamen eodem die eadem eſt penitus craſſities ſeu eleuatio aquæ in duobus illis diei fluxibus, & eadem depreſſio in refluxibus, ex hoc ſequitur conos hoc pacto poſitos locum in fluxu, & refluxu maris non habere. Potuiſſet poni oualis figura in ipſis aquę intumeſcentijs, ita vt totus circulus, qui per corpus luminaris & polos mundi tranſeat, vim habeat attractiuam maris, ſed maiorem in corpore ipſo luminaris, & ipſius Nadir; quam in reliquis partibus; Sed hæc obiectio de parallelis hanc quoque poſitionem deſtruit, oualemque figuram à tumore maris excludit. Cum enim æqua ſit ſemper, & vbique eleuatio aquæ in vtroque eiuſdem diei fluxu, & æqua depreſſio in vtroque refluxu, & puncta illa duo, quæ ponantur maximè aquas trahere, hoc eſt, luminare, & eius nadir, non percurrant eumdem parallelum, ſed in parallelis ſint oppoſitis, neceſſario ſequitur punctum oppoſitum luminari, aquas in alterum cumulum oppoſitum redigens, eſſe in eodem parallelo; & conſequenter in eodem quidem circulo, qui per luminare & polos tranſit; in ea tamen circuli dicti parte, quæ eumdem attingit parallelũ, & tantumdem declinet ab æquatore verſus eumdẽ polũ, quãtũ declinat ipſum luminare. Et ex hoc vlterius ſequitur in eo circulo luminariũ tranſpolari non eſſe alias partes magis trahentes aquas, alias minus, ſed totum æque trahere. Vt propterea non habeamus relationes, multo plus eleuari aquas in Zona torrida, quam in temperata, etiam verſus circulos arcticum, & antarcticum: nam ſub polis, & circa ipſos, in quibus perpetuo concurrunt duo illi circuli ſolaris, & lunaris aquarum attractiui, fluxus & refluxus nullus eſſe poteſt: quod ratio ſuadet iam dicta, & experimenta con-

traria