10
pterea conuincit tumorem aquæ in fluxu non fieri
rarefactione, & detumeſcentiam in refluxu ſui reſtitutione,
aut condenſatione; ſed vere fieri motu locali aquæ,
eiuſque à loco ad locum vera confluentia, & refluentia.
6 Illud tamen obſeruo, vim tractionis eſſe multo maiorem in corpore & circulo lunari ſupra expoſito, quàm in Solari, & multo ſenſibiliorem. Luna enim habet longe maiorem Sympathiam cum humidis, quàm Sol; & conſtat experientia, aquas, & omnia humida plurimum regi à Luna. Itaq. cumulus aquæ, qui fit à Luna per totum illum ſuum circulum tranſpolarem, eſt multo craſſior in quibuſque ſuis partibus, quam ſit cumulus ſub Sole & ipſius circulo, ſimilibuſque eius partibus.
7 Sed illud quoque obſeruandum eſt Cumulum hunc aquæ in ſui toto vertice eſſe quidem circularem, quia æquam poſuimus vim trahendi aquas in toto illo circulo luminarium tranſpolari, ſi tamen latera eius cumuli ſpectemus, ea putamus eſſe ferme rectilinea, & plana: ideoq. cumulum ipſum per tranſitum trianguli rectilinei formabamus; trahit enim ad ſe circulus ille cæleſtis aquas ab vtroque latere per rectas lineas, quia actio naturalis, eſt per viam breuiſſimam, quæ eſt recta linea. Atq. hic cumulus vt dixi priſmaticus & circularis, motu diurno, ad motum diurnum luminarium, ſuper polis primi mobilis circumuoluitur, & abſoluit circulum, ſecundum globi longitudinem. & hæc omnia, deſcripto ſchemate ſuperiori pag. 9. conor oculis ipſis ſubijcere.
8 Sit globus terræ circa centrum A. eiuſq. globoſa ſuperficies repræſentetur per circulũ BCDE. & hæc ſuperficies ſit fundus maris: ipſum vero mare, ſiue elementum aquæ craſſitiei BF. faciat globum ſeu orbem, cuius ſuperficies repræſentetur per circulum FRGP ſit horizon puncti Zenithalis T. repræſentatus per lineam rectam