Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/25

E Wikisource
Haec pagina emendata est

11


VX. Meridianus cuiuſq. loci ſit circulus repręſentatus per lineam rectam TZ. qui etiam eſt circulus ille tranſpolaris luminarium: Circulus vero VTXZ. ſit æquator, ſeu quiuis alius parallelus diurnus. Actio Solis, ſeu cuiuſcumque puncti exiſtentis in T. trahit aquas vſque ad I. ex toto hemiſphærio globi aquei, repræſentato per ſemicirculũ PFR. Itaq. cumulus aquæ iam priſma quoddam triangulare, de quo ſuperius egi, redactus, repręſentatur per triangulum PIR. in ſuperiori hemiſphærio PFR, & per alterum triangulum huic oppoſitum POR. in hemiſphærio inferiori PGR. Quæ triangula ſunt ſectiones rectæ illius priſmatis, quod intelligitur continuatum circulariter ſub toto circulo meridiano, repręſentato per lineã rectam TZ. Ex quo ſequitur vt vertex huius cumuli aquei ſic continuati circulariter ſub meridiano, in ſuo motu diurno ad motum primi mobilis bis in die ſe totum accommodet ſub dicto meridiano, dum totam globi longitudinem ſpatio 24. horarum percurrit. Luna quoque per punctum T. ſui circuli tranſpolaris, quia altius eleuat aquas quam Sol, puta ad L. in anteriori hemiſphærio, & ad M. in poſteriori, faciet priſma altius, hoc eſt, cumulum ſuum craſſiorem, quam faciat Sol; & repræſentatur hic lunæ cumulus aqueus per triangula PLR. & PMR. quæ triangula ſunt rectæ ſectiones dicti cumuli aquei lunaris priſmatici. Atque reuolutio diurna cumuli Solis, lateraliter ſub æquatore, ſeu in quocũque alio parallelo repræsẽtato per circulũ TXZV, deſcribet ſuo vertice I motu diuno circulũ ISOQ. At verò lunę cumulus ſuo veritce L deſcribet eodem motu circulum LδMβ; Quo autem plus aquæ trahitur ad verticem cumuli aquei, eo minus aquæ relinquitur ad ipſius baſim repræſentatam per lineam rectam PR. ac propterea naturalis aquæ craſſities EP. in punctis P. & R. magis mi-

nuitur 
B 2