Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est

12


nuitur verſus E. & C. Nunc aliquas amoueamus obiectiones.

9 Prima obiectio eſt, Nullam à me aſſignari rationẽ cur ille circulus ſolus tranſpolaris habeat vim trahendi aquas, cum præſertim ſit pure imaginarius, & non alius vllus ex infinitis, qui poſſint imaginatione cõprehendi per corpora luminarium quaquauerſum tranſeuntes. Reſpondeo hoc non eſſe inſolitum Aſtronomis, qui ſuas hypotheſes non probant à priori, dummodo ex iis ſaluent phænomena. Quis probauit, adductis rationib. excentricos, quis Epicyclos, & ſimilia? Nos vero noſtram poſitionem ſatis etiam probamus à poſteriori; quia cumulus aquæ priſmaticus in facto ipſo clariſſime obſeruatur perpetuo ſub illo circulo ordinarie, & non ſub vllo alio: & motus diurnus talis cumuli ſub tali circulo conſiſtentis, ſuper polos mundi factus, eſt omnibus notiſſimus. eſt ergo circulus ille tranſpolaris, habens ſemper ordinarie in ſe ſuum luminare. Quæ omnia ex ſequentibus adhuc clarius apparebunt.

10 Deinde ſunt noui philoſophi, qui mihi non concedunt meum ſuppoſitum, ab omnibus philoſophiæ bonis Magiſtris, & alumnis, nec non ab omnibus Geographis conceſſum, approbatum, demonſtratum: nimirum, Aquã omnem quomodocumque effuſam, & ſparſam, craſſitiẽ tamen aliquam, & conſequenter naturalem ac propriam ſuperficiem ſupremam, ab omni violenta reſtrictione liberam habentẽ, ſuapte natura globoſam eſſe neceſſario, & ſimul cum terra eam vnicum globum efficere: quæ ego ſuppoſui ex præcedentibus, cum communi omnium recte philoſophantium, non dicam opinione, ſed ſenſatiſſima ac certiſſima cognitione. Noſter tamen Dalmata Franciſcus Petriſseuich, ſeu de Petris, ſeu Patricius Crepſenſis, voluit ſuis nouis ſpeculationibus à ſolidis

phi-