13
philoſophorum & Mathematicorum ſcholis longe
abſcedere. De maris natura & motu non pauca docere
conatus eſt, & inter alia, globoſitatem aquæ & terræ noluit
admittere. Illius ego debiles argumentationes
contempſiſſem, niſi nuper Otho Caſmãnus quæſtiones ſuas
marinas vel maxime Patricianis commentis niti voluiſſet,
quas veluti maxime ad rem facientes, ſæpe
commemorat. Cogor itaque hic pene inuitus Petriſſii mei
comprouincialis ſententiam reiicere in hac, quam præ
manibus habeo, tractatione, vbicumque illa mihi aduerſetur.
Nec omittam alios, ſi quos mihi contrarios obſeruaro.
Patricius igitur globoſitatem aquæ & terræ conatus eſt
impugnare. Scio equidem, ad oſtendendam aquę
globoſitatem, aliquos in argumentum afferre aquæ guttas, aut
ſuſpenſas, aut pulueri, frondiumue lanugini, illatas, &
cõglobatas, in rotũditatẽ ſe ipſas reducentes. Hunc ego
naturæ effectũ ad rẽ noſtrã nihil facere cuiq. facile
conceſſerim. Illæ enim guttę neque ſemper, & vbiq. fiunt, neque perfectum conficiunt globulum, & centrũ habẽt
ſingulæ proprium intra ſe, in ipſamet aqua: nos vero
conſideramus globum omniũ aquarum naturæ ſuæ in ſuis
alueis, & receptaculis relictarũ, vnicum, & idẽ centrum, quod eſt cẽtrũ cõmune Mundi, ſaltẽ elemẽtaris,
habentem. Omnia itaque maria continuata, ſi ventos fluctus
agitantes, aliaſque cauſas externas vim aliquam mari
adhibentes amoueas, vnam, & eamdem, ac continuam
ſupremam habere debent ſuperficiem, & illam ſane
perfectiſſime globoſam. Ita vt aquæ marinæ omnes
inter ſe communicantes, in ſui extima ſuperficie ſint
portiones quædam integræ cuiuſdam ſuperficiei ſphæricę;
quæ, ſi prominentibus extra mare terris non
interrumperetur, integra eſſet, & integrum, ac perfectum totum
conuexum orbiculare conficeret. Illæ tamen portiones