Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/28

E Wikisource
Haec pagina emendata est

14


quoad extimam ſuperficiem, æquabiles ſunt, nec vna pars eſt altior aut depreſſior altera, ſed omnes lineæ, in quocumque puncto dictæ ſuperficiei intelligantur ad centrum mundi ductæ, ſunt penitus æquales. Vnde ſequitur rude dubium eorum fuiſſe, qui timuerunt, ſi aliqui terrarum iſthmi aperirentur, puta in America ad Nombre de Dios, fore, vt alterum mare altius irruat in alterum depreſſius, & inde ruinæ multæ accidant. Impoſſibile enim eſt, vt aqua continua ſuæ naturę relicta, aliquas ſui partes habeat altiores, alias depreſſiores. Ad altiores enim contra ſuam naturalem grauitatem aſcendiſſet, atque ibi contra naturam detineretur, vnde poteſt, & debet ad decliuiora deſcendere. Quæ cauſa eſt, vt tota ſuperficies aquæ continuatæ, ſuæ naturæ relicta, perpetuo, dempta violentia extrinſeca, ſit æquabilis.

11 Ratio igitur vera proxima & adæquata globoſitatis aquæ, & à priori eſt, Quia aqua grauis eſt, & omne graue naturaliter, vbi impedimenta externa abſint, deſcendit ad decliuiora, quouſque nulla adſit decliuitas. Vbi vero nullus eſt locus decliuior, ibi conſequenter nullus locus eſt eminentior, quia decliue, & accliue, ſiue eminens, ſunt relatiua, & ſimul: ſublata vero omni accliuitate, & decliuitate, neceſſario ſumma relinquitur æquabilitas. Quoniam tamen ęquabilitas poteſt eſſe tam in ſuperficie plana, quam in ſphærica, idcirco addo, grauia omnia illud habere à natura, vt motus ipſorum maxime naturalis ſit per lineam rectam, ad remotiſſimam à Cælo partem, & Mundi infimam, quod eſt centrum Vniuerſi. Vbi vero partes omnes, imo particulæ corporis grauis ſunt fluidæ, non durę, non conſtipatę, & omnes homogeneæ, neceſſario ſingulę, & omnes partes ac particulæ ex ęquo ad hoc centrum

debent