Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/29

E Wikisource
Haec pagina emendata est

15


debent tendere; quod centrum, cum primum occupatum fuerit ab vna particula, reliquæ omnes circum circa ex æquo ſe accõmodant, aliæ ſuper alias, ſemper tamen ęque circa centrum: nam ſi particulæ aliquæ locarent ſe remotius à centro, naturaliter illæ eſſent altiores, & aliæ depreſſiores, at naturaliter omne graue cogitur deſcendere, vt dictum eſt, ad decliuiora, ſublato impedimento: Cum vero nullum ſit impedimentum in vna, & eadem aqua continuata, quo minus altior particula deſcendat ad decliuiora, omnino cogitur deſcendere, & ſic facere globoſam æqualitatem, non planam: plana enim ſuperficies, quæ ſit extra centrum aliquod, vnicum punctum habet cẽtro propinquiſſimum, ſi ſub illa centrum ſit, reliqua omnia puncta quo ſunt ab eo puncto remotiora, eo etiam ſunt centro ipſo magis diſtantia, & conſequenter ſemper altiora. Vt ſi Mundi centrum ſit A, aliqua vero ſuperficies plana ſupra ipſum centrum adſit, quæ per lineam rectam BC. repræſentetur, ab eius ſolo puncto D. linea breuiſſima eſt perpendicularis DA. longiores vero EA, FA, & adhuc longiores BA. CA; & conſequenter puncta E

& F