16
& F altiora ſunt, quam punctum D. quia à centro A & ab ipſius peripheria GDH remotiora: pũcta vero B & C adhuc altiora, vt facile ex elementis Geometricis probari poteſt. Si itaque particulæ aquæ accomodarunt ſe naturaliter alię in D, aliæ in F, & E, aliæ in B & C. vt planam efficerent ſuperficiem BC, profecto naturaliter cõtra ſuã grauitatẽ aſcenderunt illæ quæ ſunt in E & F, & multo magis quę ſunt in B. & C: & cum nullum habeant impedimentũ coguntur ad decliuiora deſcendere verſus O & I & verſus K & L, vt æquidiſtent à centro A. Globus vero eſt perfectus quando ſingulæ particulæ ſuperficiei æquidiſtant à centro, vt eſt ex primis Geometriæ rudimentis notiſſimum.
12 Quod dixi de ampliſſimis & continuatis maribus, dico etiam de minoribus quibuſcumque aquis, & exiguæ molis, etiam in vnica pelui, vel vnico poculo contentis; vt quæcumque aqua ſit vnica & continua, ſiue in alueo, ſiue in vaſe contenta, ita vt ſupremã ſuperficiem ſui ipſa naturali ſua operatione conficiat, totam illam ſuperficiem, ſiue paruam, ſiue magnam, eſſe pro ſua parte globoſam, ideſt partem globi totalis aquei, ſi tota aqua adeſſet, cum iſta parua coniuncta. Nam ſi quis vas integre vel rotundum, vel piramidale, aut quadrangulare &c. repleret, profecto illa aqua violenter efficeret vel globum, vel pyramidem, vel cubum &c. At vero ſi vas ſit ex ſuprema parte apertum, aut non plenum, in ea parte, cum aqua ſe naturaliter accommodet, & non violenter, globoſa efficiet ſuperficiem, quæ ſit pars vel particula magnæ magni globi ſuperficiei; licet in exiguis ſenſum globoſitas hæc effugiat: non enim gibboſitatem quamdam aquæ in poculo pleno conſidero, quæ ſupra orificia poculi ſicca & arentia interdum attollitur, antequam ſibi aperiat aqua viam ad effluendum: globoſita-