17
tem vero, quam ponimus, ratio eadem, quam ſupra
agitauimus, omnino conuincit. Quia mathematice etiam
in poculo H, linea perpendicularis BA, à ſuperficie
aquæ ad centrum mundi A ducta, breuior eſt, quam ſint
lineæ CA. DA; & conſequenter puncta C, & D, ſunt
altiora, quam punctum B: erunt ergo in illa ſuperficie

aquæ in poculo, ſi plana eſt, partes eminentiores, & partes decliuiores; quod eſt contra naturam corporis grauis, & fluidi, & hoc eſt oſtenſum: non eſt ergo plana illa aqua, ſed vere circularis CED.
13 Optima eſt igitur illa ratio, qua multi vſi ſunt, ſi totum corpus aquæ, globoſum eſſe debet in natura, ergo & ſingulæ illius partes, imo particulæ, erunt globoſæ. Quam rationem Caſmannus, prioris partis ſuorum problematum marinorum quæſt. 9. ſectio. 1. ait eſſe perinfirmam. Nam non ſemper ſunt, inquit, tales partes, quale