18
eſt totum, totaque fere omnia alterius cernimus figuræ
a partibus, vt in noſtro corpore, &c. Quaſi vero quæſtio
hæc moueatur de qualitatibus phyſicis, & non de ſola
figura, eaque ſimpliciſſima, ex terminatione ſolius
quantitatis, ſeu materiæ quantæ, proueniente. Certum eſt
tota heterogenea habere partes diuerſæ naturæ, &
complexionis: at vero corpora omnia ſiue ſimplicia, ſiue
miſta, ſed homogenea, partes omnes & ſingulas, ſiue in
toto, ſiue ſeparatim, habent homogeneas, & cum ſuo toto
ſimilares. Ignis quicumque ſumatur totus, & ignis eſt,
& calidus; ſed & omnes ac ſingulæ eius partes ſunt &
ignis, & calidæ: ſic aurum, æs, ferrum, marmor, &c.
Sed in figuris aliquibus hæc multo maxime vera ſunt;
vt, ſi peripheria alicuius ſuperficiei terminatæ ſit tota
perfecte circularis, etiam quælibet pars, & particula
eiuſdem peripheriæ ſit circularis; hoc eſt pars, ſeu
ſegmentum eiuſdem circuli. Sic de corpore ſphærico &
globoſo neceſſe eſt, vt ſi tota ſuperficies extrema ſphęræ ſit
globoſa, etiam partes eiuſdem ſphærę, quę vnico
conſtet corpore continuato, ſint globoſæ; hoc eſt partes
illius totalis globoſæ ſuperficiei: ſicut rectę lineę pars
quęlibet recta linea eſt; & curuæ curua. Et ratio hæc
idem valet, ac ſi dicas: Omnis circulus in ſua extrema
peripheria habet omnes & ſingulas ſui partes
circulares, hoc eſt eiuſdem curuitatis, cuius curuitatis eſt totus
circulus. Quis hoc neget?
14 Contra hanc, quam poſuimus à priori probationem, qua aquam globoſam debere eſſe colligebamus, eo quod aqua tota grauis ſit, & ad decliuiora circa mundi centrum neceſſario tendat, inſurgit Patricianis imbutus commentis Caſmannus, eadem quæſt. 9. ſect. 5. & ait: Axioma illud Ariſtotelicum, de confluentia aquæ ad decliuiora, eſse falſum, ſi hæc conditio abſit, vt