Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/33

E Wikisource
Haec pagina emendata est

19


locus alter altior ſit, alter decliuior; in plano enim decliuitate carente aqua manet immota: ſic in ſtagnis, lacubus, paludibus, foſſis, puteris, peluibus, &c. Sed hoc quid ad rhombum? ſi aqua iam in concauitate aliqua terræ, in alueo, in vaſe, &c. quieſcens, debeat inde naturaliter moueri, & locum mutare, profecto debet habere decliuitatem, ita vt ab altiori loco ad depreſſionem ei libera via pateat: Sed motus hic, cum aquæ iam quieſcentis tranſlatione, ad rem noſtram nihil facit; conſideret Caſmannus aquam in illo ſtagno, in illa foſſa, in illo puteo, in pelui, &c. cum primum talia occupauit loca, ſeu vaſa, aut cauitates: tunc enim ita ſe in eo alueo ſeu vaſe naturaliter ipſa compoſuit, vt ante omnia partes depresſisſimas illius loci occuparet, deinde alia altiora, ſed proxima; & ſic ſubinde vſque ad vltimam ſuã quietem: ita vt in tota ſuprema ipſius ſuperficie, nulla particula ſit, quæ non a centro ſuo, quod eſt centrum mundi, æquidiſtet; & ſic nulla ſit in ea ſuperficie particula altior, nulla depresſior altera: neque in eo vaſe, vel alueo, vel quocumque loco, in quo ſit aqua, vlla eſt decliuitas infra illam ſuperficiem, quo ipſa aqua iam nõ peruenerit, eamque occupauerit. Itaque axioma illud in his omnibus locum habet, & ſemper eſt verisſimum. Et aqua nunquam in ſua ſuprema ſuperficie accommodat ſe in planum, ſed ſemper in curuum, vt omnes particulæ dictæ ſuperficiei æquidiſtent a centro.

15 Patricium inde in ſcenam protrudit Caſmannus ibidem, & ait: Illum demonſtrationem hanc a nobis explicatam, aſſerere, & conuincere, magno ęquiuoco, & fallacia laborare; eamque experimentis confutare. Itane? Videamus. Omnis aqua, inquit Patricius, in ſuperficie neceſſario eſt, vel plana tantum, vel rotunda tantum, vel neutrum, vel vtrumque. Neceſſaria eſt di-

ui 
C2