20
uiſio, ait Otho: neque repugno: ſit neceſſaria &
ſufficiens. Vt paucis agamus, ego dico eſſe rotundam
tantum. In alijs membris nõ laboret, hoc ſolum impugnet.
Et quidem ille auferre conatur ab aqua rotunditatem,
vt maneat planicies, ex eo quod non habeat
eminentias, exceptis vndis ſi ventorum commotis.
Nihilominus tamen, ſi non habet eminentias, inde neque
ſequitur eſſe planam, neque ſequitur eſſe rotundam,
vt propterea adhuc negari poſſit, ſtante etiam
carentia eminentiarum, aquam eſſe, & planam, &
rotundam. Carentia profecto eminentiæ non facit planum;
nam globoſum in ſui ſuperficie æquabile eſt, &, per
reſpectum ad centrum, ſine eminentiis; & tamen
planum non eſt. Ita neque carentia eminentiæ facit
rotundum, quia planum caret eminentia, & tamen
rotundum non eſt. Viderint ipſi has infirmas
argumentationes, nos ad noſtrum. Superficies, inquam, ſemper
rotunda eſt, ſi aqua ſuæ naturæ, quo ad ſupremam
ſuperficiem, relinquatur. Quid ad hoc membrum meus
Petriſſius? Ait Otho, ipſum oſtendere, aquam non
eſſe rotundam, vt planam eſſe affirmet, experientia
propria. Ac certe Patricius ſua experimenta ita
tractauit, vt quod cupiebat colligere non potuerit, &
experimenta demonſtrationem a nobis expoſitam
clariſſime confirmantia, ad eam infirmandam adduxit;
Propterea miror Othonem tanti facere paralogiſmos
Patricianos, vt ex iis putarit rem contra illam
demonſtrationem conuinci. Expertus eſt Patricius ab Vrbe
quadam humili loco in ſtagno collocata, aqueo
itinere diſcedens, humiliora primum loca Vrbis cæpta
abſcondi, & viſui eripi, inde ſublimiora, ac tandem
turrim quoque ſeptuaginta duorum pedum altitudinis,
decimo ab Vrbe milliari viſui ſubtractam. Experi-