21
mentum verum ſit, poteſt enim eſſe vt gibboſitas
aquæ turrim illã ſubtraxerit. Sed quid ille? Rogat
Geographos an tam breui ſpatio decem milliarium,
quo toto ſpatio aqua nuſquam craſſior eſſet a fundo
duorum pedum altitudine, potuerit ipſa aqua in medio
ad ſeptuaginta duos pedes in rotunditatem attolli, &
ſupra fundum 72. pedes eleuari? Miror tantopere
hallucinari hominem philoſophum, & in philoſophicis
ſtudiis iam ſeneſcentem. Putabat bonus Patricius
rotunditatem à bonis philoſophis poni totam
inter illa ſola duo extrema, ſcilicet inter rem viſam, &
oculum videntem: vt & res ſit in loco depresſiore, &
oculus, at vero aqua intermedia intumeſcat, adeo vt
ſeſe inter rem & oculum cum magna eleuatione
interponat. Atque hoc errore deuorato totus inde
perpetuo inſurgit, & philoſophicas Mathematicaſque
rationes non bene percipiens, ex ſola ſua imaginatione
ſolidisſimas veritates metitur. Cape tandem Patrici, ſeu
potius loco ipſius iamdiu mortui, cape tu Caſmanne, rotunditatem aquæ illam, quæ eripit multa viſui, quæ,
ſi rotunditas hæc non eſſet, viſui non occultaretur, nõ
fieri per tumores, ſeu tubera, ſeu montes aqueos, qui
ſint aliis eiuſdem aquæ partibus eleuatiores, & tot
multiplicati, quot ſunt aquæ inter duo ſigna quæcumque
inter ſe notabili diſtantia ſeparata. Rotunditas eſt in
tota aqua vna & eadem, ſumme æquabilis ſuperficiei,
quæ tota a centro mundi æquidiſtat. Quamuis igitur
crasſities aquæ ſit vnius palmi in qua quis cymba vehi
posſit, illa aqua ſatis ſuperque eſt abſque vlla noua
ſui eleuatione aut intumeſcentia, ad occultanda viſui
multa viſibilia eleuatiora vel depresſiora, prout maior
vel minor fuerit diſtantia. Et hoc proprio adhibito
ſchemate explico. Rotunditatas aquæ tota repræſente-