Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/36

E Wikisource
Haec pagina emendata est

22


tur per circulum EAG, circa centrum mundi M, ſi ex ipſa aqua in puncto A, emergat viſibile aliquod vſque ad altitudinem C, & ſit linea recta AC, infimam partem, quæ eſt in A, oculus in ſuperficie aquæ exiſtens videre non poteſt, niſi ſit iuxta ipſum A. Quod ſi oculus ſit in D, cum

viſio directa fiat per lineam rectam, & linea recta à puncto D ducta ad punctum A, ſit infra ſuperficiem aquæ globoſam, profecto rotunditas illa quæ eſt ſupra lineam DA, impedit ne videri poſſit ex puncto D infima pars illius viſibilis, quæ eſt A. Ex D tamen videbitur B, quia inter D, & B, non interponitur rotunditas aquæ, ſed eſt aer totus liber, & libera eſt linea DB. At vero ex puncto F, quod magis diſtat a viſibili AC, ipſum B, videri non poterit, quia linea recta ab F, ad B, ducta ipſa FB, impingit in circulum, hoc eſt in rotunditatem aquæ, & ſic oculus F, impeditur ne videat punctum B, videbit tamen faſtigium C, quia inter F, & C, rotunditas ſeu circulus ille non inter-

po-