Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/37

E Wikisource
Haec pagina emendata est

23


ponitur. Ex puncto vero remotiori E, ne faſtigium quidem C, videri poterit: Quia linea EC, ſuum initium totum habet ſub rotunditate, quæ eo loci totum viſibile ABC, ſubtrahit viſui in ſuperficie aquæ, ſeu proxime in E, exiſtenti. Quæ vero ſunt multum remota, præterquam quod ob nimium anguli viſiui acumen redduntur inuiſibilia, tamen ex editiori etiam loco ob eamdem aquæ rotunditatem videri non poterunt: vt ſi oculus ſit in H, in ſumitate rei editæ GH, non poterit videre punctum C, quia linea recta visualis HC, impingit in rotunditatem L: neq. viceuersa oculus in C, videre poterit pũctum H, quia radius viſiuus CH, impingit in globum puncto K. Quod ſi aqua eſſet plana, nihil horum contingeret, quia acceſſus & receſſus à viſibili non fieret per lineam circular, ſed per lineã rectam, in qua rotunditas eſſet, quæ viſum impediret. Hoc pacto rotunditas eſt accipienda, non eo modo, quo eam Patricius accepit, accepit & cum Patricio Caſmannus. Scio non facile quamque conceſſurum Patricio, quod ego conceſſi, Turris illius occultationem potuiſſe ab aquæ globoſitate fieri, in tam exigua decem milliarium diſtantia: nam decem milliaria in magna magni globi peripheria non continet plus quàm decem minuta vnius gradus, circiter, eſt autem quantitas pene inſenſibilis hæc, reſpectu totius peripheriæ minutorum 21600. quæ particula peripheriæ in ſe curuę, eſt ad ſenſum vt linea recta, quæ in ſe nihil pene habet gibboſitatis ſenſibilis. Quamuis vero turris illa latere tandem potuerit ad decimum milliare, tum ex nimio anguli uiſiui acumine, tum ex multiplicatione & incraſſatione Vaporum, aquę iuxta ipſius ſuperficiem incumbantium; nihilominus tamen ex globoſitate etiam ordinaria & naturali aquę potuit ipſa

turris