Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/38

E Wikisource
Haec pagina emendata est

24


turris occultari. Quod enim prius inferiores partes eius abſconderentur, tum uero ſenſim altiores, cauſa in anguli viſiui conſtrictionem non poteſt coniici; ſicut neque in uaporum craſſitiem. Et ego ſæpe in mari, cum humilibus cymbis ueherer, & conſequenter oculus meus non multum à ſuperficie aquę eleuaretur, expertus ſum me malos, & vela paſſa grandium nauigiorum, à me non plus quàm quinque aut ſex milliaribus diſtantium, clare cernere; corpus vero nauigii, quaſi ſub aquis eſſet ſubmerſum, videre non poſſe: Quod tamen nauigii corpus ab aliis, qui iuxta me in editioribus eſſent nauibus, clare, & diſtincte totum cernebatur, quicquid videlicet ipſius extra aquam promineret: qui effectus in ſolam aquæ gibboſitatem eſt conferendus. Itaque in his ego non puto eſſe conſiderandam veram rei viſibilis quantitatem, & veram gibbiſitas illius, inter duo puncta in ea non multũ diſſita, attollentiam: ſic enim attollentia hæc gibboſitatis, ad quantitatem turris pedum 72. adeo exiguam habet ſenſibilitatem, vt illa pene nulla ſit: Sed ſolam anguli viſiui inſpiciendam eſſe puto quantitatem, qui ab exigua re propinquiori poteſt ita totus oppleri, vt res maxima, ſed longe remotior ad eumdem exiguum angulum redacta, occultetur. Sic turris illa in ſe pedum 72. in diſtantia decem milliarium faciebat angulum viſiuum acutisſimum, quem iuxta oculum, vnius lentis granum inter oculum, & turrim interpoſitum potuit totum replere, ac proinde turris viſionem tollere. Idem efficere potuit exigua gibboſitas, quæ in decem milliaribus tamen eſt aliqua, licet admodum exigua, tanta tamen vt acutisſimum illum angulum posſit replere.

16 Alterum Patricii experimentum de monte in aurora viſo ex naui magna, ad diſtantiam ducẽtorum

millia-