25
milliarium, & poſt ſolem ortum penitus viſui
ſubtracto, nihil contra nos. Non enim ideo in aurora mons
ille cernebatur, quia mare non eſſet rotundatum, ſed
planum, & poſt ſolis ortum ſuam accepiſſet
rotunditatem: ſed ſtante eadem maris rotunditate inter
nauem & montem interiecti, ante ſolis ortum mons
apparebat, quia erat naui Orientalis, & proinde albor
crepuſculi matutini, cum eſſet retro montem in parte
orientali, mons ſua opacitate tantum alboris illius iis, qui
in naui erant, impediebat, & adumbrabat, quantus eſt
ipſe mons: & ita re vera non ipſe mons cernebatur, ſed
priuatio lucis nigreſcebat tanto ſpatio, & ſub tali
figura, quantus & qualis figuræ eſt ille mons. Orto
deinde ſole, cum iam totum hemiſphærium ſupra noſtrum
horizontem eſſet illuminatũ perfecte, & lux iam multa
eſſet anterior, non tota poſterior monti, & longe
ſplendidior, quàm lux crepuſculina, mons ille nihil habebat
quod opacaret, neque priuationem vllam ſenſibilem
lucis poterat efficere. Et ipſe quidem mons poſt ſolis
ortum in ſe videri potuiſſet, niſi aliud obſtitiſſet, quàm
globoſitas aquæ interiectæ; hæc enim non erat tanta,
vt altiſſimum montem poſſet abſcondere oculo in ſatis
edito loco, hoc eſt in magno nauigio, conſtituto.
Obſtitit tamen & copia vaporum, qui, orto ſole, plurimum
prope horizontem multiplicantur, atque incraſſeſcunt;
& ſplendor vaporum interiectorum à ſole illuſtratorũ
maior quàm ſit montis adeo diſtantis debilis
viſibilitas, quæ ab hoc ſplendore ſuperatur: quo ſit vt ipſe
mons plurimum diſtans videri non posſit. Sic ego ex
ciuitate Anconæ in aurora clara, non craſſis vaporibus
occupata, vidi adumbrationem illam montium
Dalmatiæ nigricantem, qui etiam clariſſimo die poſt ſolis
ortum nunquam videri poſſunt, quia in aurora non ipſi