Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/40

E Wikisource
Haec pagina emendata est

26


montes cernuntur, ſed nigredo quædam, & priuatio lucis illius crepuſculinæ, quam priuationem faciunt montes illi, qui ſunt interpoſiti inter vapores illos lucidos, & nos, qui ſumus adhuc in tenebris in parte occidentialiori oppoſita orienti. Idem fieret in occidente, poſt occaſum ſolis, in crepuſculo veſpertino. Talia ſunt multa in natura, quæ in ſuis vmbris potius videntur, quam in ſe, vt facile clariſſimis experimentis poſſem, ſi locus hic ferret, comprobare. Eadem prorſus eſt ratio tertii experimenti Patriciani, quo vidit Corſicã ipſe in Hiſpaniam nauigans, hoc eſt in partibus occidentalibus Corſicæ exſiſtens, in aurora nigricantem, quæ orto ſole euanuerit. Hic mihi non vacat Patricii ſpeculationes confutare, quibus ille conatur cauſam huius rei asſignare. Satis mihi ſit oſtendere illum plurimum falli, dum per illa experimenta ait Geographos falli, in rotunditate maris impedimenta ponentes, ne quæ ſunt remota posſint videri: non enim ipſe intelligebat quomodo rotunditas maris effectum illum operaretur; putabat vero tumores quoſdam poni innumerabiles, quibus aquæ in medio eleuentur, & ad littora, ſeu extremitates maneant depreſſæ; & quo maior eſſet diſtantia inter duos terminos, eo maiorẽ cenſebat a philoſophis in medio rotunditatem ac tumorem poni, cum eminentia ſupra reliquam aquæ ſuperficiem: quos nemo vmquam ſomniauit, nedum aſſeruit. Immerito quoque idem vult in exigua aqua, vt in pelui, vel flumine, apparere debere ſenſui gibboſitatem, ſeu rotũditatem, & per ſenſum illam indagat: in maximo enim circulo, cuius peripheria viginti duo propemodum millia milliarium contineat, ipſius particulæ, etiam ſi mille, & amplius paſſuum ſint, ad ſenſum a recta linea non differunt: ratione tamen conuincitur illam etiam particu-

lam