27
lam eſſe curuam, non rectam, quippe partem veri circuli.
17 Infirmum eſt illud Patricii argumentum ex natura aquæ deſumptum, quæ eſt, vt aqua propriis terminis contineri nequeat, ſed diffluat: alieno vero termino debeat contineri: Ex quo, in ſuo illo errore perſiſtens, dum non capit quæ ſit rotunditas aquæ, parum aptè ſillogizat hoc pacto: Rotunditas illa vel eſt in medio mari inter littora; vel iuxta littora: ſi iuxta littora ergo ibi altior aqua eſt quam in medio, & ſic fluet ad medium, ipſumque complanabit: Si in medio, pariter cum ſit ibi altior, fluet ad littora, vbi eſt depresſior, & ſic etiam complanabit. Viſa eſt Caſmanno, eadem quæſt. 9. ratio hæc acutiſſima; me tamen acumen hoc penitus latet: & reſpondeo Rotunditatem vnam & eamdem eſſe in tota quacumque aqua, ſiue parua, ſiue magna, vt expoſui: & tunc vel maxime, quando ſe tota complanauit, (quod in natura fieri omnino neceſſe eſſe docui) ſuam perficit rotunditatem: Quia complanatio fit per æquidiſtantiam à centro mundi. Et ſic nihil dicit quod vllam vim habeat. Ponit enim rotunditatem imperceptibili quodam modo, ſimul cum partibus altioribus & depresſioribus; & hinc abſurda multiplicat: Sed fruſtra, quæ nulla poneret, ſi rotunditatem aquæ illam conſideraret, quam vera ponit philoſophia.
18 Hæc ſane rotunditas ſeu globoſitas aquæ à poſteriori quoque omnino probatur, & conuincitur, ſed nonniſi in magnis aquis, præſertim ſecundum latitudinem globis protenſis. Quicumque enim recto ad alterum polum itinere nauigat, ei polus ſenſim, & ſucceſſiue alter attollitur, alter tantumdem per ſingulos gradus deprimitur. Negat Patricius, & cum ipſo Cas-