Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est

28


mannus quæſt. 10. prioris partis, hinc ſequi aquei globi rotunditatem, & obiicit; Quia etiam in plano continuato, ſi fiat acceſſus, & receſſus ad aliquid ſupra planum eleuatum, & fixum ac immotum manens, angulos viſiuos acceſſu dilatari, receſſu conſtringi, & minui; angulus vero viſiuus latior rem facit altiorem videri, ſtrictior vero, & anguſtior depresſiorem, vt patet ex perſpectiuis. Sunt tamen nobis certisſima argumenta has non eſſe meras apparentias ex ſola varietate anguli viſiui, ſed eſſe veras & reales polorum, ſeu partium cæli, ex noſtro acceſſu vel receſſu eleuationes, & depresſiones: Quia nimirum per hos acceſsus & receſsus, ſecundum orbis latitudinem, horizontes ipſi ita perpetuo mutantur, vt tota ſphæræ conſtitutio ſimul mutetur, & aliquæ cæli partes extra horizontem a parte anteriori emergant, aliæ à parte poſteriori ſub horizontem demergantur. Variæ quoque poli eleuationes veræ & reales, non dumtaxat apparentes, etiam ſecluſo omni angulo viſiuo, arcus diurnos & nocturnos vere, & realiter variant. Stellæ plurimæ vere, & realiter nobis in certo ſitu globi exiſtentibus nunquã occidunt, & illæ eædem, ſi certo ſpatio recedamus, & occidunt & oriuntur. Sunt & innumeri effectus realisſimi, & certisſimi, qui ex ſola vera globi rotunditate fiunt, quos Patricius, vt & Geographiæ ignarus, non conſiderauit, & in quibus anguli viſiui nihil habent negotii. Addo abſurda illa maxima, ſi ſubterfugium hoc angulorum viſiuorum locum habeat: Nam ſi plana eſſet ſuperficies aquæ in qua nauigamus, oporteret naues vndecumque incipiant ſuum iter, & quocumq. tendant, ſemper aſcendere, & deſcendere. Nam punctum I altius eſt, quam punctum H, quia remotius a centro mundi A, & punctum R, adhuc altius, & ſic de

cæ-