29

cæteris. Oporteret etiam naues perpetuo eumdem horizontem in toto ſuo itinere plano, & conſequenter eãdem ſphæræ dipoſitionem habere. Oporteret malos nauium vnico in illius plani puncto eſſe perpendiculares ad ipſum maris planum, recedendo vero ab illo puncto qua qua verſum, malos oportet ad planum maris ſemper magis, ac magis inclinare, vt patet in ſchemate. Omnia enim perpendicularia ad A, centrũ mundi vergunt; quod nunc ſuppono eſſe iam certis ſaltem rationibus, ſi non clariſſimis experimentis, a philoſophis confirmatũ: exiſtente ergo naue in puncto H, plani BC malus DH, perpẽdicularis eſt etiã ipſi plano BC, at exiſtente naui in puncto I malus EI ad centrũ A eſt vere perpendicularis, quia recta ad id vergit: at reſpectu plani BC, malus EI eſt inclinatus: multo magis FR, ac multo magis GL, & hic iam neceſſario nauis, in malatia etiam poſita, ſubmergeretur. Si ſuperficies terræ eſſet plana ſequeretur etiam eadem hora, vnoque ac eodem momento temporis ſolem omnibus in ea habitantibus oriri, & eodem occidere; Vno ſimiliter, & eodem momento temporis omnibus eſſe ve-