32
tunc in reliquis omnibus huius circuli punctis, & locis,
adhuc eſt dies vigiliæ: in G erit hora 23. eiuſdem
vigiliæ (loquor nunc de horis, & diebus Italicis ab occaſu
ſolis ad occaſum) nam poſt horam ibi quoque
incipiet dies Natiuitatis: eodem momento erit in F
hora 22. vigilię, & conſequenter retrocedendo, in H
erit hora prima eiuſdem diei vigiliæ. Igitur quando in
A incipit dies Natiuitatis, tunc in H. erit prima hora
diei vigiliæ, & in E ſecunda, & ſic deinceps. & tamen
H, & A ſunt loca propinqua. & quod dico de integra
hora, idem proportionaliter intelligendum eſt de
partibus horæ, & conſequenter de locis adhuc multo
inter ſe propinquioribus. Cum vero ad A ſol redierit,
tunc ibi finis eſt diei Natiuitatis, & incipit dies ſancti
Stephani: at vero in H tunc eſt prima hora diei
Natiuitatis: & ſic deinceps. Et quando in H. incepit dies
Natiuitatis, tunc in A, erat 23. hora eiuſdem diei
Natiuitatis. Neque mihi quis dicat initium diei
propoſiti, quod ponimus ferme in H, parte orientaliori
reſpectu A, mox progreſſurum ad A, & in A eiuſdem diei
idem initium futurum: ſic enim idem numero dies
centies, millies, & infinities reuerteretur. Et verũ
quidem eſt initium diei quod ponimus in H, præcesſiſſe
per horam in E, & per alteram horam in I, & ſic
deinceps ſemper verſus orientem, illud tamen initium
quod eſt in H, non habet ſuam conſequentiam ad A,
quia in A ſtatim fit a ſole alterum initium alterius diei,
quod a parte orientali ei non præcesſit: ſic enim
daretur initium initii in infinitum. Ponimus enim in A
eſſe primum initium cuiuſque diei, igitur ante hoc
initium non datur aliud; ſed poſt A idem dies ſumit
initium poſt horam in G, & poſt duas horas in F, & ſic
deinceps ſucceſſiue, ac poſt 23. horas in H. Atque