Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina emendata est

33


hoc pacto vna & eadem circulatio ſolis exiſtentibus in A facit diem puta Natalis Domini; exiſtentibus vero in H facit diem vigiliæ eiuſdem Natalis. Et quandiu in A celebratur ſolennitas Natalis, tandiu ieiunatur pro vigilia Natalis in H. Sed vbinam, in qua terræ parte, aut regione ſint hæc adeo propinqua inter ſe loca, cum differentia neceſſaria vnius integri diei, quis nouit? Narrant nautæ, & aliqui maritimi viatores, qui Indicis ſeſe exercuerunt nauigatoribus, ſe alicubi, in numeratione dierum, vnius diei iacturam inueniſſe. Hoc tribuunt paſſim Geographi ex Aſtronomia elongationi dierum, ex progreſſu cum ſole verſus Occidẽtem; & decurtationi eorũdem, ex progreſſu contra ſolem verſus Orientem: quod mihi nunquam ſatisfecit. Duos enim ſibi occurriſſe, altero in Orientẽ, altero in Occidẽtem recto curſu properante, & diei iacturam offendiſſe, nõ habemus experimento confirmatum; ſed illi nautæ varios curſus tenuerũt, neque ſemper recta nauigarũt, ſed multas flexiones, & reflectiones nauiũ habuerunt, & diei iacturam, nonniſi in vno loco aduerterunt, non ita in cæteris proxime percurſis. Moræ etiã multæ ducendæ ſunt in his nauigationibus, quæ facile compenſare poſſunt leuem illam elongationem, & decurtationem dierum. Ex his tamen quæ modo conſiderauimus, facile cauſam iacturæ illius aſſignamus: quia illos nautas contingit tranſire per duo illa loca ſibi propinqua, & ex neceſſitate rei vno integro die inter ſe disſidentia. Quid ſi fortaſſe in hoc ipſo meridiano ſol primum creatus eſt, & fuit initium primi diei naturalis, & adhuc perſeuerat? Nonne in hoc ipſo meridiano, in quo ponendum omnino eſſe initium diei cuiuſque naturalis iam conuincimus, merito ponendum quoque eſſet initium longitudinis terreſtris?

Altera 
E