34
20 Altera Geographica difficultas eſt, Motum
progreſſiuum ſecundum longitudinem globi terreſtris, aut
marittimi, ſi recta fiat in Oriẽtem, vel Occidentem, non
deſcribere maximum circulum, niſi ſub ſolo æquatore;
in reliquis ſemper fieri circulos minores æquatori
parallelos; ac perpetuo in tali motu eamdem ſeruari, &
retineri latitudinem, & a polis æquidiſtantiam.
Difficultatem facit, quod motus progresſiuus, quicumque
fiat recta via in orbe terreno vel aqueo, videatur
neceſſario ſemper maximum circulum deſcribere debere,
quia ſemper id quod tali motu mouetur, habet ſub ſe
centrum mundi perpendiculariter: Circulus autem
omnis, cuius centrum eſt centrum globi, in quo eſt ipſe
circulus, eſt circulus maximus: nullus autem circulus
maximus in ſphæra totus a polis æquidiſtare poteſt,
niſi ſolus æquator, reliqui omnes bifariam ſecant
æquatorem, & conſequenter motus in illis factus accedet ad
polos, & recedet, & æquidiſtantiam a polis non
ſeruabit, nec erit in eadem latitudine. Dicendum tamen
eſt motum hunc progresſiuum ſecundum
longitudinem extra æquatorem, nunquam fieri ſecundum vnam
rectam lineam continuatam in plano horizontis: ſic
enim circulum maximum motus hic progresſiuus
deſcriberet, cum perpetua remotione ab vno polo, &
acceſſu ad alterum, vſque quo ad antipodas illius loci, a
quo incepit motus extra æquatorem, mobile
perueniret. qui vero recta in Orientem ſemper, aut Occidentẽ
tendit, talem lineam rectam non poteſt ſuo motu
deſcribere: quia vnicuique meridiano Oriẽs, & Occidens
ad angulos reſpondet rectos: & quæ linea vni
meridiano orthogonalis eſt, alteri meridiano proxime
ſuccedenti illa orthogonalis eſſe non poteſt, ſed ſubinde
mutatur, & fit circularis; circulo tamen minori, & æquato-