Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/49

E Wikisource
Haec pagina emendata est

35


ri arallelo cum æquidiſtantia a polis, & eadem ſeruata perpetuo latitudine. Et hoc confirmatur ex pixide nautica, quæ non dirigit progreſſiones firma, & fixa manens in primo loco, & ſub primo meridiano vnde incipit motus, ſic enim dirigeret motum per vnam, & eamdem lineam rectam continuatam in plano horizontis illius loci a quo incepit motus, & conſequenter circulum maximum deſcribet, neque ſeruaret eamdem latitudinem, & plurimum deciperet viatores ſecundum longitudinem progredientes, ſed ipſa pixis comitatur euntem, & illa ſemper dirigit iter, non amplius per reſpectum ad primum meridianum, & horizontem vnde incepit motus, alioſque quos percurrit, ſed per reſpectum ad meridianum, & horizontem in quo actu reperitur: dum ſubinde perpetuo mutat meridianos, atque horizontes, & motum facit ad ipſos ſingulos meridianos orthogonalem, & hinc ſeruatur latitudo, motuſq. fit circularis, & non ſecundum rectam lineam, niſi ſub ſolo æquatore. Quod vero obiicebatur de centro grauitatis nihil obſtat. Non enim verum eſt omnem motũ mobilis, cuius centrum grauitatis ſit centrum orbis terreni, vel aquei, per maximum circulum fieri. Poteſt enim mobile habere centrum grauitatis in centro orbis ſuper quo mouetur, & tamen motu ſuo deſcribere circulum, cuius centrum ſit extra centrum dicti orbis. Sit enim progreſſor ſub æquatore DAE. & centrum grauitatis ipſius progreſſoris ſit A, hoc eſt centrum orbis BECD, tunc idem eſt centrum & orbis, & motus progresſiui: quia huius circuli progresſiui diameter eſt DE per A centrum. At vero ſi progreſſor ſit extra æquatorem, puta in F, vel G; centrum quidem grauitatis huius progreſſoris eſt A, & pedes ipſius in F & G per lineas rectas FA, GA reſpiciunt ipſum centrum A,

motus 
E 2