Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/50

E Wikisource
Haec pagina emendata est

36


motus tamen longitudinis eſt ab F, recta verſus G, & a G verſus F ſemper cum eodem angulo recto cum axe Mundi BC, & hic motus deſcribit circulum, cuius diameter eſt FG, & conſequenter centrum huius motus erit H, diuerſum a centro mundi A. Atque ita poſset paucis diebus percurri totus orbis ſencundum longitudinem, ſi mobile ſit prope polum; quia prope polos circulus integer longitudinis, eſt circulus exiguus, ex minimis parallelis. Sed ad aquæ globoſitatem redeamus.

21 Atque hic rurſum cum Patricio Caſmannus, eadem quæſt. 10. prioris partis obiicit, ſub ęquatore debere eſse maximum culmen aquæ, ſi globoſa eſt, ac proinde ſub æquatore maxime debere cerni vtrumq. polum; quia ex editiori loco melius res cernuntur. Reſpondeo, Aqua tota globoſa eſt, neque vllum culmen vſquam ſua natura habet: ſicut in peripheria circuli nullum eſt culmen inuenire, quod ſit reliquis eiuſdem peripheriæ partibus eminentius, ſed tota æque rotunda eſt. Non cernuntur autem poli ſub æquatore,

quia