Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/51

E Wikisource
Haec pagina emendata est

37


quia vterque in ipſomet ſunt horizonte; quamuis poli ipſi per ſe nullo modo ſint viſibiles: nulla enim ſtella eſt in ipſis polis præciſe, ſed ex cæleſtibus motibus illorum ſitus colligitur: & fruſtra recurrit Patricius ad diſtantiam & vapores: diſtantia enim eadem eſt inter totum globum terreum & aqueum, ac ſtellam quamcumque, ſiue ſupra horizontem, ſiue in horizonte ſit poſita: quia ſemidiameter huius globi terræ & aquæ ſimul, nihil eſt ad diſtantiam cælorum, præſertim ſolis & ſuperiorum: Patet ex inſtrumentis, & horologiis ſolaribus, quæ perfectas aſsequuntur operationes, & tamen omnia ſupponunt totum hunc globum eſse vnicum punctum indiuiſibile. Vapores vero non ſemper impediunt viſum, ſed ſæpe adiuuant, & refractione apparere faciunt ſydus adhuc ſub horizonte exiſtens, ſed iam propinquum: eſto tamen impediant, at vero non impediunt quominus ſub æquatore vere, & realiter, & non tantum apparenter, poli ſint in horizonte; nam & propterea ſub æquatore habitantes ſolem habent in ſuo Zenith in meridie dierum æquinoctialium, neque vapores id impediunt, etiam ſi nubes viſum ſolis in meridie illis ſubtraherent.

22 Suppoſuimus etiam cum communi, vnicum globum ex aqua & terra compleri. Hoc noſtro Petriſſio, & iis qui ipſius commentis multum detulerunt, viſum eſt imperceptibile. Vnicum porro & eumdem confici globum ex aqua & terra ratio phyſica, ex horũ corporum grauitate, omnino conuincit. Eorum enim grauitas, licet in terra maior, in aqua pro quantitatis proportione minor, ad vnum tamen & idem centrum tendit. Quia ergo terra grauior eſt, ipſa prima occupabit centrum: & quia ipſa quoque tota integra, & ſolida inſtar lapidis non eſt ex ſua natura, ſed in puluerẽ

reda-