38
redacta, ideo ſingulæ particulæ, perinde ac ſi eſſent
pene fluidæ, ſemper decliuiora occupant, & ad
decliuiora deſcendunt circa centrum, & ita conglobant ſe in
vnicum globum perfectum; alioquin patres
eminentiores, cum nullum habeant impedimentum, ad decliuiora
non deſcenderent. Aqua etiam ſi ſola eſſet corpus
graue, vſque ad centrum deſcenderet, & circa centrum
ſe globoſe accommodaret; ſed quia grauior eſt terra
quam ſit aqua, ideo aquam terra excludit a centro, &
ab omnibus partibus centro circumcirca
propinquioribus: aqua igitur circa centrum ſe cogitur
accomodare, ſed ſupra terrã in proximo loco, ita vt terra ſit
fundus cui aqua innititur. Si itaque natura ſola operata
fuiſſet, proculdubio globus terræ integer totus fuiſſet
aquis coopertus, aquæ aquę proprium habuiſſet orbem
circa terram, & terram totam ſub ſe continuiſſent,
neque vnus & idem fuiſſet globus, ſed terra propriam
ſphæram confeciſſet, & ſuper illam, non ſphæra, ſed
orbis fuiſſet aqueus, a terra totus diuerſus, & alius altiori
ſitu poſitus, vt videtur fuiſſe initio creationis,
Geneſis capite primo, verſibus 1. 2. 6. 7. & Iob 26.12 & 38.10.
11. Quoniam autem Deus Autor naturæ terram voluit
eſſe habitabilem, & maximo vſui homini, &
animalibus; in aëre, & non in aquis, ſed ſuper terram
viuentibus; ideo concauitates tam altas ſubſidere fecit hinc
inde in terra, vt illæ totam aquam in ſe reciperent,
atque interim aliæ partes terræ his concauitatibus
altiores ab aquis liberatæ fuerunt, omnibus aquis in
decliuiores iſtas concauitates confluentibus. Hæ terræ
partes ab aquis liberæ, non ſicut aqua, perfecte
æquabilem ſuam habuerunt ſuperficiem, ſed aliquam
inæqualitatem admiſerunt; ſiquidem terra non perfecte fluida
eſt, ſicut aqua; & habere debuit ſaxa, metalla, & terras