Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/53

E Wikisource
Haec pagina emendata est

39


compactiores; neceſſarios etiam Deus vidit eſſe montes, & colles, ac proinde valles, ad varias rerum generationes, & conſeruationes. Iam igitur cum primum diuino iuſſu congregatæ ſunt aquæ in locum ſuum, hoc eſt in cauitates illas ſubſidentes; tunc in vnum & eumdem globum cum terra coaluerunt, quia cauitates illæ ſunt intra globum terreum, non extra; tales tamen, vt aquis repletæ, extimam ſuperficiem paulo habeant depreſſiorem, quam ſit ſuperficies terræ ordinaria, ſi mõtes & colles non conſideres; & ſic pro vna & eadem ſuperficie continuata merito vtramque habere poſſumus. Teſtes ſint amnes multi, qui ad longum ſpatium fluxum, & refluxum maris patiuntur. Certe littorum & riparum ſupra aquarũ ſuperficiem eleuatio eſt adeo exigua, vt alicubi pauciſſimorum pedum quantitatem contineat. Montes etiam altiſſimi vix ad mille paſſus, ſi perpendicularis linea ſumatur a ſummitate montis ad radicem. Sed eſto, ſit duorum & trium ad ſummum milliarium (Fabulas enim Atlantis, Olympi, Tenariffi, Amatæ, &c. contemno) quid hoc ad totam globi terreni ac ſimul aquei ſemidiametrum? Sicut ſi ex longitudine trium millium & quingentorum milii granorum in longum & ſe contingentium recta linea diſpoſitorum (quæ eſt longitudo circiter octodecim cubitorum) duo aut tria grana milii auferas, profecto nihil pene ſenſibile ex tota illa longitudine cum ipſa comparatũ detraxiſti. Hinc fit vt ſi a centro globi terreſtris ſimul & aquei ducatur vnus circulus per ſuperficiem ſupremam aquæ marinæ, & alter per ſupremum cacumen altiſſimi montis, qui ſit in terra, inter hos circulos inſenſibile ferme erit diſcrimen reſpectu totius ſemidiametri: quid enim ſunt 3000. paſſus ad paſſus 3500000? Sicut ſi globus lapideus perfecte rotun-

dare-