Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est

40


daretur ad diametrum vnius cubiti, non tamen poliretur, neque leuigaretur, ſed aſperior relinqueretus, in quo iner infimas cauitatulas, & ſupremas eleuationes non eſſet tanta diſtantia quanta eſt diameter vnius grani milii, num propterea globus hic lapideus ſic aſper phyſice & abſolute non eſſet perfecte rotundus? aliud enim eſt eſſe perfecte rotundum, aliud eſſe lene ac perfecte politum, & abſque vlla aſperitate leuigatum. In aqua eſt rotunditas perfecta, & perfecta lenitas, ſecluſa ventorum commotione: in terra eſt perfecta rotunditas, ſed ſine lenitate, cum aliqua aſperitate. Hoc tamen cum Patricio non vult admittere Caſmannus. Primo quia terra, cum grauior ſit, debet, inquiunt, ſub aqua ſubſidere, & ita tota aquis tegi deberet. Ad hoc iam reſpondi ita neceſſe fuiſſe vt fieret, & ita factum eſſe initio creationis: ſed Creator iusſit terram in aliquibus ſui partibus, fortaſſe ad medietatem totius ſuperficiei conuexæ, hinc inde ſparſim ſubidere, & in cauitates ſe reducere; atque in eas cauitates totam aquam confluere fuit neceſſe.

23 Secundo, quia immenſæ ſunt, inquiunt, in terra planicies. Reſpondeo aliquam exiguam planiciem poſse arte humana confici ad libellam, quæ funiculo aliquo bene tenſo, & in rectam lineam reducto examinetur & aptetur. Magnæ tamen planicies, ſicut natura ſunt rotundæ, vt patet iiſdem rationibus a priori, & poſteriori, quibus probauimus aquæ rotunditatẽ; ita etiam, ſi artem ſequamur, cogimur plana noſtra tãdem facere rotunda. Inſtrumentum enim ad libellandum, quoties mutat ſitum, toties inclinat planiciem: perpendiculum enim, quia graue eſt, ſemper ad idem centrum tendit, non igitur perpendiculares ſeuper planum, quod arte conficimus, ſunt inter ſe parallelæ; pa-

rallelæ