Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina emendata est

41


rallelæ enim nunquam coincidunt: & iſtæ perpendiculares omnes tandem in centro coincidunt. Omnia enim grauia ad infimum mundi locum, quod eſt centrũ vniuerſi, tendunt. Si ergo perpendiculares non ſunt parallelæ, neque planum in quod illæ cadunt erit rectum & vere planum: Omnes enim perpendiculares ſuper eadem recta linea, vel ſuperficie plana, debent eſſe inter ſe parallelæ, at non ſunt, ergo neque planum illud eſt vere planum, ſed ad curuitatem accedit. Et hoc debeat colligere Patricius, & cum ipſo Caſmannus ex propoſ. 6 vndecimi Euclidis; non autem quod falſo collegerunt, nimirum planam eſſe terram, quia perpendiculares ſunt parallelæ: non enim ſunt parallelæ, niſi illæ lineæ, quæ reſpectu plani ſunt perpendiculares, hoc eſt cum plano rectos angulos facientes. Cum vero in noſtro caſu perpendiculares non ſint parallelæ, quippe quæ ad vnicum punctum centri omnes vergunt, ideo neque ſuper planum angulos rectos facient. Sunt tamen perpendiculare coincidentes, ergo non ſuper plano, ſed ſuper ſphærico. Perpendiculares enim in ſphærico, non ſunt parallelæ.

24 Tertio, quia ſi maximæ regiones, inquiunt, planiſſmæ non eſſent, ſed in medio ad rotunditatem ac tumorem ſurgerent, Boriſthenes, Tanais, Volga, Nilus, Niger, Danubius, &c. toto ſpatio ſuo non poſſent currere, niſi partim aſcendat ad mediam illam gibboſitatem, quæ ponitur in planicie, partim ab ea ad alia extrema deſcendant. Ita illi. Ecce denuo imperfectæ imaginationis effectus. Rotunditas terræ non in ſingulis planiciebus ſingularis, & propria eſt, ſed eſt vna & eadem phyſice in omni & tota terra, vt dixi de aqua. Flumina itaque omnia, quæ ad longius ſpatium excurrunt, motum magna ex parte faciunt circularem; quia

aluei 
F