42
aluei fluuiorum ſunt in ſuperficie terræ, quæ tota
rotũda eſt, & circularis. Sed ab hac circularitate non
habẽt motum ſui fluxus, niſi in ipſamet terrena globoſa &
circulari ſuperficie adſit aliqua decliuitas infra ipſam
ſuperficiem; ita vt aluei magnorum fluuiorum ad fontem
ſint altiores, ad oſtium vero depreſſiores; &
conſequenter flumina labi non poſſunt per ſuperficiem terræ
rotunda, multo minus planam, niſi ab illa ſuperficie
deorſum verſus deflectant cum decliuitate, etiam ſi
valde exigua; ſine qua decliuitate aqua omnis ſtagnat, &
facit lacus; atque interim ipſa quoque aqua in ipſo
ſtagno ſuam ſuperficiem, vt oſtendi, ad perfectam
rotunditatem accommodat: talia ſunt omnia maria; in quibus
ſi quis velit mathematice diſtinguere ſuperficiem
conuexam rotundam terræ, quæ eſt maris fundus, a
ſuperficie conuexa aquæ, ita vt mare iam hoc pacto faciat
ſuas partes ſui orbis, non contradicam; aio tamen ob
ſummam gracilitatem maris, reſpectu craſſitiei terræ,
poſſe merito vtramque illam ſuperficiem conuexam,
imo proximam littorum, & camporum, imo etiam illam
quæ per cacumina altiſſimorum montium tranſeat,
pro vna & eadem ſuperficie phyſice haberi, ſicut dixi de
globo lapideo aſpero. Flumina porro quæ
longisſimos habent tractus, vt Nilus, neceſſe eſt fontes
habeant in montibus altisſimis, & regionibus editiſſimis,
vt decliuitas illa posſit vſque ad mare perpetuari.
25 Quarto, Rotunditatem terrei, & aquei globi impugnant, infirmantes argumentum ſumptum ab Eclipſibus Lunæ, quod fallax eſſe aiunt, & deceptoriũ. Reſpondeo me quoque huic argumento non libenter niti. Longe melius eſt argumentum a poſteriori, ex continuata & ſuccesſiua horizontis, etiam in terreſtri longo itinere, & totius conſtitutionis ſphæræ, mutatio-