43
ne, vt dixi de aqua; & ex hominibus ac plantis, quibus
ſi terra eſſet ad longum ſpatium plana, idem
contingeret, quod dixi de malo nauis. Profecto in maxima
diſtantia & lux, & vmbra facile amittunt angulos,
quippe partes tenuiores, & rotundantur: quare ſi totus
globus terræ & aquæ ſimul eſſet etiam cubicus, &
quadrangularis, adhuc vmbra ipſius in eclipſi lunari eſſet
rotunda. Quod vero Caſmannus eadem quæſt. 10.
primæ partis, cum Patricio, huic argumento ex vmbra
terræ in eclipſi Lunæ obijcit, eſt omnino leue; cui
quiſque ex ſolis primis, vel Geometriæ, vel Opticæ, aut
Aſtronomiæ rudimẽtis, poteſt facile occurrere. Obiiciũt
igitur hoc pacto: Si globi huius rotunditas efficit, vt
vmbra huius aggregati circulares habeat in eclipſi Lunæ
extremitates, ſi igitur in Sole quoque, quando oritur, &
eſt in ipſo horizonte, ſectio fieret circularis: ſed hoc
non fit: ergo terræ & aquæ corpus non eſt globoſum.
Imo quia ſectiones in Sole, & Luna dum oriuntur, fiunt
per rectas lineas, ideo corpus hoc planicies habet, non
rotunditates. Hi tamen non conſiderant horizontem
eſſe circularem quidem, quo ad peripheriam, sed tamẽ
ipſum eſſe circulum planum, non globoſum, phyſice
loquendo, non mathematice: eſt enim nobis, a centro
mundi & ab ipſa quoque terræ extima ſuperficie
nonnihil eleuatis, conus potius quidam, quam ſuperficies
plana, ipſe horizon. Sed hic conus cum ſit pene
inſenſibilis, faciet in aſtro nobis ad ſenſum ſectionem rectæ
lineæ, perinde ac ſi horizon eſſet planum perfectum.
Plana vero ſuperficies quæcumque, ſi ſecet aliam
planam, in recta linea illam ſecat. Putauit Patricius
terram ipſam ſuo toto corpore auferre nobis partes Solis
& Lunæ Orientium, & Occidentium, maiores &
minores, quouſque tota illa duo luminaria, vel emergant ex