Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/58

E Wikisource
Haec pagina emendata est

44


horizonte, vel ſub horizonte abſcõdantur. Quod non eſt verum: quia inter noſtrum oculum & luminare Oriens, vel Occidens, non interponitur hic ex terra & aqua conſtans globus. Imo ſi etiam extra hunc globũ, a parte oppoſita Soli & Lunæ in horizonte exiſtẽtibus, eſſet oculus, ſed non plurimũ remotus; quia minima particula totius magni circuli huius globi Soli ac Lunæ ad viſum reſponderet, illa particula, propter magnitudinem circumferentiæ tanti globi, omnino recta appareret: in paruis enim magnæ circumferentiæ particulis, rotunditas adeſt quidem, ſed ſenſui non apparet, niſi tanquam linea recta. Multo minus terræ curuitas apparebit oculo in ipſa terræ ſuperficie exiſtenti, ſi tamen particula aliqua ſenſibilis conuexi terræ faciat oculo horizontem. Quod ſi oculus extra globum terræ eſſet valde remotus, puta in Luna, & interponeretur globus terrę in recta diametro verſus Solem, tunc profecto circulariter impediret terra viſui corpus Solare. Ego tamen puto horizontem a ſolo oculo ideo fieri, quia nos ſumus in terra, & conſequenter in centro magnorum cælorum: oculus vero in terra poſitus videre non poteſt niſi hemiſphærium, vertat ſe in omnes partes quocumque voluerit, quia terra craſſa & obſcura in centro poſita omnes radios viſiuos impedit, ne quicquam videant, niſi quod ad vnam ſpectat mundi medietatem. Viſio profecto omnis directa ſit per lineas rectas: Sit ergo globus terreus A, in cuius ſuprema ſuperficie in puncto C ſit oculus, nulli radii viſiui poſſunt eſſe aut protendi ſub ipſum punctum C, terra eos impediente, ſed infimi radii erunt CE, CD, qui vnicam lineam conficiunt: Duæ enim lineæ circulũ in vno, & eodem puncto tangentes, & non ſecantes illum, vtcumque protendantur, vnica ſunt linea tangens.

Quod{gap

}}