Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/59

E Wikisource
Haec pagina emendata est

45


Quod ſuppono ex Geometria. Hæc linea recta DE, ſi facto centro C, circumuoluatur, deſcribet circulum quemdam planum; hic circulus planus non eſt factus a toto terreo globo A, nec ab vlla ipſius circumferentiæ notabili particula, ſed vnicum punctum C, ſatis eſt ad impediendum viſum ne infra ſub linea DE, tendat, quia punctum C impedit. Si oculus liber eſſet in centro mundi A, nulla ibi exiſtente terra, vel alio corpore opaco, profecto videret totam mundi ſphæram, neque vllum haberet horizontem: pono enim ibi ſolam pupillam ſphæricè radios viſiuos circumquaque emittentem, vel recipientem. Quod ſi in ipſo centro A, nihil aliud eſſet niſi vnicum granum ciceris, vel lentis, &c. illud ſatis eſſet ad auferendum pupillæ, ei grano innitenti, totum vnum hemiſphærium, & perinde haberet pupilla horizontem, atque habet illum in ſuperficie magnæ terræ poſita; quia ſemidiameter terræ AC pro nihilo habetur; & idem eſt phyſice horizon DE, quod MN, vt euidenter probant phęnomena. Quia igitur horizon DE eſt planus, ideo prius ſecat luminare B,

per