46
per minorem lineam HI, deinde per totam
diametrum FG, ac iterum per minorem KL, & ad hoc
nihil facit aut rotunditas, aut planicies terræ, in qua eſt
oculus, ſibi, per vnicum ferme punctum corporis
opaci in medio cum oculo exiſtentis, horizontem
deſcribens. Si nos vnicum noſtrum intuitum conſideremus
in aperto cælo, non poſſumus niſi quadrantem ſphæræ
videre; nam medietatem per horizontem nobis terra
vnico ferme ſui puncto aufert, & ſolum relinquit
hemiſphęrium: huius hemiſphærii medietatem nobis
eripit ipſum noſtrum caput; nam pupilla viſiua anteriora
ſola videt, non poſteriora, impeditur enim neruis,
cerebro, cranio, membranis, &c. quæ opaca ſunt omnia
retro poſt pupillam: ideo, vt videamus totum
hemiſphærium, circumuolutione opus eſt; quod ſi quis ſupinus
iaceat, quia tunc capitis noſtri partes illæ poſt pupillã
opacæ, ſunt in terra, ideo totum hemiſphærium is
cerneret, & non plus. Atque hoc pacto, ſi tota terra
auferretur, maneret vero homo circa centrum, nihil plus
poſſet cernere ſuo oculo in capite poſito, niſi
hemiſphærium ante ſe poſitum. Et hęc iam ſatis ſint, ac nimium,
pro terrę & aquę rotunditate, ſublatis obiectionibus
Patricianis.
26 Poſita iam a nobis generali incrementi, & decremẽti maris cauſa, ipſa nimirum Solis & Lunę actione in trahendis aquis, conemur vtcumque de ſex illis, a me paulo ante obſeruatis varietatibus, aliquid dicere: eas iam ſingulas ſingillatim per quæſita proponimus, & explicamus.
QVAESITVM PRIMVM.
1Cur aliqua maria multo plus quam aliqua alia: