Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/61

E Wikisource
Haec pagina emendata est

47


& cur aliqua etiam aut nihil, aut parum admodum intumeſcunt, & detumeſcunt? Reſpondeo, tractationem illam ſimul & ſemel & intumeſcentiæ eſſe cauſam, & detumeſcentię, per neceſſariam ſequelam. Dum enim circulus ille luminarium trãſpolaris ad ſe trahit mare, (non rarefactione, vt dixi, ſed vero motu locali, & aquę a loco in locum tranſlatione) proculdubio per hanc tractionem aqua deſerit partes ab illo circulo hinc inde remotiores: quę deſertio fecit in partibus illis remotioribus aquæ diminutionem, ſemper maiorem, quo maior eſt remotio: ſicut in partibus circulo illi proprioribus ad quas mare trahitur, per ipſam tractionem fit intumeſcentia, cum vero aquę incremento. Vbi itaque mare amplum eſt, vt in alto Oceano Maris pacifici, quia ibi multum aquæ eſt, ideo circuli illi luminarium multum trahunt. Quantitas autem maior & minor aquę facit maiorem & minorem intumeſcentiam, & cõſequenter etiam depresſionem. Quoniam igitur aliqua maria ſunt ampliora, alia anguſtiora; & alia profundiora, alia minus profunda, ideo alia plus habent aquæ trahendæ quam alia. Sic circulo illo exiſtente in meridiano BD, ſupra horizontem BCDE, vbi ipſe horizon eſt pene totus aqueus, terris vix impeditus, vt in dicto mari Pacifico, trahit aquas ex partibus Orientalibus, & Occidentalibus, E, & C. At vero ſi ſit in meridiano GI alterius horizontis GHIK, in quo maior pars ſit terrea, & parum aquæ habeat: totam enim continet, verbi gratia, Africam, & Europam: ideoque circulus ille Lunæ, repræſentatus per lineam GI, vix habet quod trahat, quia illæ partes terris occupantur. Idcirco ſinus aliqui terris circumcincti, cum parum aquæ contineãt, paruos etiam faciunt tumores; & conſequenter exigua erunt decrementa, vbi exigua ſunt incrementa. Et ta-


lis