Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/63

E Wikisource
Haec pagina emendata est

49


non æque omnes eſſe diſpoſitas, vt æque trahi poſſint à luminaribus, eorũque circulis; ſed aliquas ex ſua naturali diſpoſitione maiorem habere ſympathiam, vel antipathiam cum luminaribus, aliquas vero minorem. Neq. enim aqua vlla, pręſertim maritima, eſt corpus ſimplex, & purum ac purgatiſſimum elementum, omnino eiuſdem naturæ; ſed eſt miſtum quoddam imperfectum; quod patet ex ſalſedine, odore, & alijs qualitatibus ſecundis, quæ corpori ſimplici non conueniunt, ſed miſto. Sicut & terra, in ſui præſertim ſuperficie, quam terrenum vocamus, non eſt corpus ſimplex, & purum elementum, ſed valde miſtum: ex qua miſtione habet, vt, Non omnis ferat omnia tellus. Aliqua enim terrena amant aliqua ſemina & plantas, quæ & quas alia maxime reſpuũt. Sic igitur fieri poteſt, vt quædam maria ex naturali ſua diſpoſitione, ſiue hæc ſit grauitas & leuitas, ſiue virtus quaſi magnetica, trahenti luminari facilius obſequantur, aliqua vero tractioni reſiſtant.

28 Obijcies, Motus maris ſurſum in ſua intumeſcentia dum colligitur in illum cumulum, eſt motus violentus mari, at nullum violentum eſt perpetuum. Perpetuus vero eſt hic maris fluxus & refluxus, non igitur fit per vim, ſed naturaliter. Reſpondeo mari quidem motus hic violentus eſt, ac proinde perpetuus eſſe non poſſet, ſi mare vi aliqua ſibi aliunde communicata & impreſſa, in cumulum colligeretur, vt in proiectis. At vero Lunæ & Soli hoc non eſt violentum, ſed naturale, vt eſt oſtenſum, & ex parte luminarium trahentium, motus hic eſt, & poteſt, & debet eſſe perpetuus. Sed poſſumus etiam dicere, naturalem eſſe ſympathiam in aqua, vt ſe accommodet ſub luminaribus in toto illo ipſorum circulo iam explicato, etiam aſcendendo

contra 
G