Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/64

E Wikisource
Haec pagina emendata est

50


contra naturam grauitatis. Sicut naturaliter aſcendunt grauia ad replendum vacuum: multa enim ſunt naturalia reſpectu naturæ genericæ, quæ ſunt violenta naturę particulari. Quæ igitur ſunt violenta naturæ particulari, hoc reſpectu, perpetua eſſe non poſſunt: ſed ſi ſint naturalia reſpectu naturę genericæ, hinc violenta non ſunt, & poſſunt eſſe perpetua.


QVAESITVM SECVNDVM.


29 Cur fluxus & refluxus maris non fit ſemper ab Oriente ad Occidentem? Reſpondeo, Motum maris qui dicitur fluxus & refluxus, non eſſe motum proprie & per ſe lateralem ad vnam certam plagam cęli, puta in Orientem, vel Occidentem &c. Sed eſſe motum à tota circumferentia tam Oriẽtali quam Occidentali duorum integrorum hemiſphęriorum (quorum alterum totum illuſtret Sol aut Luna, alterum huic opponatur) ad circulum illum tranſpolarem in meridiano talis horizontis exiſtentem, prout initio explicatum eſt: & ita motus hic erit ſimul & ab Oriente & ab Occidente ad illum circulum. Et hic eſt generalis verus & proprius motus maris, in fluxu, & refluxu, qui per ſe per illam tractionem fiat. Per accidẽs vero adſunt etiam alii motus: primus eſt ſurſum, & deorſum; dum enim vtrinque aquę confluunt ad vnum cumulum, ibi neceſſe eſt intumeſcat: ibi vero vnde diſcedunt aquæ neceſſe eſt eas aliquid de ſua craſſitie amittere: & ita ibi per accidens deſcendunt: quia ſuprema earum ſuperficies fit depreſſior. Alter motus per accidens eſt ſemper ab Oriente in Occidentem, quia videlicet luminaria, & conſequenter illi ipſorum circuli tranſpolares ab Oriente in Occidentem properant, ideo perpetuo mutant hemiſphæ-

ria