Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/67

E Wikisource
Haec pagina emendata est

53


tendit, etiam fatente id Ariſtotele; non ergo, inquit, ſimplici, ſed miſto motu naturaliter mouebuntur. Nos quoque in ſuperioribus, aquæ & terræ elementum purum vix dari cenſuimus: illud tamen nobis in bona philoſophia certum eſt, corpora omnia ex elementis conſtituta, quantumcumque miſta ſunt, vnum tamen habere ſemper in ſe elementum prædominans; Ita vt, ſi ignis prædominetur, vt in fumo, & vaporibus calidis, aſcendant; ſi terra, abſolute deſcendant; ſi aqua deſcendant quidem ſub aerem & ignem, ſed non ſub terram; ſi aer, aſcendant quidem ſuper terram, & aquam, ſed non ſuper ignem. Non ergo ſequitur, ſi corpus ſit miſtum, & non ſimplex, non ſimplici & vnico, ſed miſto, & vario motu naturaliter moueri: Vnico enim & ſimplici motu mouebitur prædominãtis elemẽti: miſtio vero non diuerſificat motum, quoad ſpeciem motus, puta ſurſum & deorſum, ſiue circulariter, ſed citatiorem facit motum quoad velocitatem, vel tardiorem. Vt ſi miſtio ſit ex aqua & terra, vtrauis prædominetur, quia vtraque grauis eſt, hoc miſtum non habebit alium motum naturalem, niſi vnicum, rectum ad medium, ſi impedimenta externa tollantur. Si vero miſtio ſit ex graui & leui, ſi leue prędominetur trahet ſecum recta ſurſum graue, & hæc grauitas retardabit velocitatem leuis, ne tam citate aſcendat, ſicut aſcenderet ſi graue admiſtum non haberet; hæc tamen grauitas admiſta non communicat corpori leui motum abſolute deorſum, ita vt ſimul corpus illud & à medio moueatur, & ad medium quod eſt impoſſibile. Ita ſuo modo fiet, ſi graue leui prædominetur; corpus enim ſimpliciter deſcendet, & ſane recta linea ad medium, ſi abſit obſtaculum; ſed non tam citate nec tam velociter. Ex miſtione ergo nulla torſio, nulla obliquitas, ſecluſis externis impedimentis, pro-

uenit,