54
uenit, ſed motus relinquitur ſimpliciſſimus, vel
tardior tamen, vel citatior. Fumus, inquiunt, aſcendit
tortuoſe. Cauſa eſt ex impedimento externo, quia aer
ſua corpulentia reſiſtit, quæ reſiſtentia obliquat rectũ
curſum fumo; ea ſecluſa, rectiſſima via aſcenderet. Sic
plumæ, plaeæ, atomi & ſimilia, recta deſcenderent, ſed
reſiſtentia aeris obliquat ipſis iter: imo minimus
motus aeris iſta facile ſecum ſuſque deque rapit, quia
eorum grauitas in ipſis prædominans frangere ſtatim non
poteſt aerem; ſi autem grauitas aut leuitas
prædominans tanta ſit, vt ſuperet ſtatim aeris reſiſtentiam,
motus rectus erit abſque vlla obliquitate. Ita aqua ſuis
riuis decurrens non tendit recta ad centrum, ſed motu
obliquo ac laterali in decliuiora deſcendit, quia non
poteſt reſiſtentiam terræ vincere; quæ tamen aqua,
ſublatis impedimentis & reſiſtentiis, motu
ſimpliciſſimo, & rectiſſima linea ad centrum properaret.
30 Deinde ponit cum Strabone Caſmannus, quæſt. 4. partis poſterioris, varios maris motus naturales; & inter alios motum quemdam inſenſilem, quo quaſi ſeipſum purget mare, dum ad littora ſordes omnes eiicit; & hanc proprietatem ab eſsentia ipſa maris vult fluere; vt ſic etiam fluxum & refluxum ad maris quamdam quaſi inſpirationem & reſpirationem, cum nouis philoſophis, reducat. Id ſane fruſtra. Propulſio enim algæ, ſordium, etiam cadauerum ad littora, non fit per vllam maris ab interno principio fluentem actionem; ſed fit ab vndis, & ventis, quibus leuiora omnia quæ innatant perpetuo agitantur; & quia nullum eſt mare quod non ſua habeat littora, cum talia ad litus peruenerint, ab vndis in littus proiiciuntur, quia vlterius progredi nequeunt. Nulla ergo ad hoc naturalis vis neceſſaria mari, nullus ſpiritus,