55
nullus ab interno motus.
31 Tum vero etiam obiicit cum Patricio Caſmannus, quæſt. 8. num. 8. arg. 3. partis poſterioris, Fluxum & refluxum non deberi lunæ, quia idem mare in aliqua ſui parte ſentit fluxus & refluxus reciprocationẽ, in aliis ſui partibus non sentit: vt mare Rubrum, & Mediterraneum. At luna totum mouet, ergo id à luna nõ prouenit. Reſpondeo, me de maribus Rubro, & Mediterraneo neque habere obſeruationes, neque claras relationes. Audio duntaxat illa maria ſecundum quaſdam partes motu laterali moueri, & ſecundum alias non moueri: de intumeſcentia ſeu eleuatione eorum, & depreſſione; ac detumeſcentia nihil certi habeo. Motus aquarum lateralis, ſeu earum currentia, proxime non debetur lunæ, niſi remote, vt paulo poſt explicabo, ſed naturali grauitati, qua aqua ex editiori vergit in decliuiora. Scio in mare Mediterraneum influere põtum Euxinum, in quem maxima & multa flumina influunt, Danubius, Tanais, Boriſthenes, &c. in idem Mediterraneũ exonerant ſe etiã ex Aegypto Nilus, qui maximæ partis Africæ aquas omnes in ſe colligit. Hæc vis aquarum ex tot & tantis fluminibus, ibi vbi ſuum curſum peragit, ſuperat, aut impedit lunæ, & Solis vim attractiuam: ex diſpoſitione vero fundi & littorum, curſus harum aquarum labit littora Septentrionalia Mediterranei, non Auſtralia Africana; ideo mare Tyrrhenum, Liguſticum, Narbonẽſe incrementa & decrementa aut non ſentiunt, aut vix ſentiunt. Aquas enim quieſcentes luna poteſt trahere, currentes non poteſt, quia neque impetum illum poteſt reflectere, neque retardare. Africum vero totum littus, & ſinus Adriaticus Venetus ſentiunt, quia lunæ effectus à cursu illarum aquarum non impeditur. Et maior eſt intu-