56
meſcentia in Mediterraneo à parte orientali vſque ad
Siciliæ inſulam, quia maria illa ſunt multo ampliora,
quam in partibus Sicilię & Carthagini
Occidentalioribus, in quibus anguſtia Mediterranei maior eſt, &
Inſulæ ſunt magnæ & frequentes, Sicilia, Sardinia,
Corſica, Maiorica, Minorica & aliæ minores, quæ Inſulæ
concurſum aquarum ad lunæ illum circulum plurimũ
impediunt, efficiuntque vt minor adſit aquæ copia.
Aliquid tale, vel proportionale erit etiam in mari Rubro.
Quod tamen, cum profundum non ſit pasſim, ſed pene
vadoſum, actione lunę parum poteſt intumeſcere,
alicubi vero etiam nihil. Externus autem cumulus maris
Arabici, & Perſici non multum poteſt: quia amplum
mare ad oſtium ſinus Arabici, hoc eſt maris Rubri,
nullum eſt, vt luna posſit ibi magnum cumulum attollere:
certe ab Oriente e regione dicti oſtii aquæ ſatis parũ
eſt: ab Occidente vero nihil, exiguus ergo poteſt in
mari Rubro contingere cumulus à luminaribus
aggregatus; & ex diſpoſitione fundi ac littorum alicubi aliquis
erit in eo curſus aquæ; alicubi, vbi ſirtes ſint & breuia,
nullus. Obiicit Caſmannus ibidem lunari huic actioni
multa alia, quæ partim ex meis poſitionibus hactenus
explicatis facile ſoluuntur, partim ex dicendis.
QVAESITVM TERTIVM.
32 Cur ordinarie bis in die naturali aquæ
intumeſcunt, & bis detumeſcunt, per quaſi ſena horarum
ſpatia: alicubi vero ſæpius in die; Reſpondeo binam
intumeſcentiam, & detumeſcentiã cõtingere ex integro
illo cumulo integri circuli, in ſuperioribus oſtenſo, à
luminaribus confecto. Cum enim cumulus ille
circularis totum orbem vno die motu primi mobilis, ſuper