Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/71

E Wikisource
Haec pagina emendata est

57


polis mundi percurrat, neceſſe eſt duos ipſius ſemicirculos, qui ſunt à polo, ad polũ ad vniuſcuiuſq. loci meridianum æquis temporis ſpatiis peruenire: ſunt enim illi ſemicirculi inter ſe diametraliter oppoſiti. Sic igitur vnus ex dictis ſemicirculis duodecim horarum ſpatio percurrit vnum hemiſphærium, aſcendendo nimirum per ſex horas, quouſque vertex cumuli ſit in meridiano dicti hemiſphærii; & per ſex alias deſcendendo cui aliter ſimiliter ſemicirculus priori diametraliter oppoſitus, per alias 12. horas ſuccedit. & ſic deinceps. Et quo tempore, ſeu momento temporis alter horum ſemicirculorum habet ſuum ſummum verticem in meridie loci cuiuſque, eodem tempore vel momento alter ſemicirculus oppoſitus ſuum verticem ſummum habebit in arcum medię noctis loci eiuſdem: & e contra. Quod vero alicubi ſæpius in die id contingat, ego fateor me non poſſe in mari veram cauſam aſſignare, ſiquidem id ego nuſquam diligenter obſeruaui, neque relationes conſtantes habeo. De Euboico Euripo neſcio an relationes ſint conſtantes, certe circumſtantiæ non referuntur, quas ſi obſeruare poſſem, fortaſſe aliquid conarer. Varias ego vidi inter inſulas & inſulas, ſiue inter inſulas & continentem, anguſtias, quæ profecto incertiſſimos habent fluxus & refluxus; ſed diu eſſet in locis immorandum, vt varietates omnes obſeruentur cum ſuis circumſtantiis, quod mihi nunquam contingit. Puto equidem fluitationem poſſe mari amplo ex ventis, ex repercuſſione vndarum ad littora, ex nauium fortaſſe etiam progreſſione, aliiſque ſimilibus cauſis contingere: quæ fluitatio paululum aliquid eleuationis det modo vni, modo alteri mari, freto alicui adiacent: & quia mare eſt in æquilibrio, exigua ipſius eleuatio in freto cum deſcenſu in alterum mare, facile

appa- 
H