Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/73

E Wikisource
Haec pagina emendata est

59


tia & contrarietate, totum maris fluxum non admittit liberum; vincitur tamen paulatim ab ingreſſu aquæ marinę altioris, & vincitur pedetenptim, per particulas ſuccesſiuas, prius in propinquioribus oſtio partibus, deinde in remotioribus ſuccesſiue pugnante perpetuo contra hunc ingreſſum, naturali deſcenſu fluminis; quę pugna dat multam remoram aquæ ingredienti: ex illius tamen ingreſſu, & ex aqua fluuiali, impedito tunc ipſius egreſſu, fluuius plurimum intumeſcit; & vbi alueus eſſet anguſtus, & ripæ altæ, poteſt tumor hic fluminis eſſe valde magnus. Cum vero tumor aquę marinæ ab oſtio fluminis recedere inceperit, & minui, tũc, quia depreſſior fit aqua maris, quam ſit aqua fluminis, refluxus marinus concordat cum deſcenſu fluminis, & longe citius detumeſcit flumen, quam intumuerit: peragit tamen ſuum motum naturalem deſcenſus tanto longiori tempore, quanta fuit mora in illa repugnantia motuum contrariorum.


QVAESITVM QVINTVM.


34. Cur in eodem loco diuerſis temporibus intumeſcentia, & detumeſcentia maris eſt inæqualis? Reſpondeo totum id contingere ordinarie ex ipſis luminaribus, ipſorumque circulis mare attrahentibus, vel allicientibus. Cum enim non ſola Luna, ſed etiam Sol, pro ſuo modulo, ſuum cumulum, licet minorem, efficiat; ex diuerſis aſpectibus, qui ſint inter ſolem & lunam, maior vel minor fieri debet fluxus & refluxus. Si luminaria ſint in coniunctione, vel oppoſitione, quia vterque cumulus vtriuſque luminaris ſimul concurrunt, profecto plus aquæ accumulabitur vtroque cumulo ſimul iuncto, vbi vterque circulus tranſpolaris {{rh||H 2|aquas }