60
aquas trahens, in vnicum circulum conueniunt; quod
ſit in coniunctione, & oppoſitione luminarium, quam ſi
in alio aſpectu à ſe inuicẽ circuli illi diſiungantur, & ſe
inuicem in ſua actione impediãt. Sic igitur luna &
Sole in T figuræ pag. 9 exiſtente, vel Sole in T, Luna vero
in Z, aut vice verſa profecto culmen aquę aſcẽdet in K,
& N. quia plus aquæ cõcurrit verſus pũcta T & Z
vtroque cumulo in vnum concurrente, & vertices L, & I,
atque O, & M attollente. maxima enim tractio
ſingulorum eſt in vno hemiſphærio in I & L, in altero vero
in O & M, & conſequenter detumeſcentia circa
puncta P & R maior erit in coniunctione & oppoſitione
verſus E & C; quia quo plus aquæ concurrunt ad
verticem cumuli, eo magis deſtituuntur extremæ aliæ
partes circa baſim communem, repræſentatam per lineam
rectam PR, & ſic depreſſio aquæ in dicta baſi erit a P
verſus E, & ab R verſus C. quando vero luminaria
ſunt à ſe inuicem maxime remota, puta in aſpectu
quadrato, tunc circuli etiam illi tranſpolares ſeſe
interſecant ad angulos rectos & tunc minimus fit fluxus &
refluxus: quia cumuli illi aquei ſolis & lunæ ſe inuicem
impediunt, & alter alteri eſt contrarius: & ſuo
vertice alter replet id, quod alter euacuat. Sit enim
Sol in T, nobis meridie, Luna vero in V in
hora ſexta ſolari antemeridiana, in priori nimirum
lunæ quarto, eo die profecto vertex vterque cumuli
lunaris L & M conficiet circulum LαMδ qui circulus
minor eſt quam erat circulus KβNθ & ſic eo die
ſpremus tumor aquæ minor eſt, quam eſſet in
coniunctione & oppoſitione; quia ſolus Lunæ cumulus facit eo
die intumeſcentiam, & detumeſcentiam nobis
ſenſibilẽ, per exceſsũ illũ, quo luna in ſuo illo circulo trahit
plus aquarum, quam ſol in ſuo. Sed præterea, poſito so-