61
le in V, & luna in T, quod fit in aſpectu quadrato,
circuli illi aquarum tractiui, Solis nimirum, & Lunæ,
interſecabunt ſe in polis orthogonaliter, & ſic in tractione
aquæ erunt ſibi contrarii: dum igitur Solaris circulus
trahit pro ſuo modulo aquas, eaſque colligit in duos
vertices ſibi oppoſitos in Q. & S. profecto diuertit
nonnihil aquarum, ne ad cumulum Lunarem tranſeant: ac
propterea depresſiores eſſe oportet vertices cumuli
lunaris ad L. verſus I. & ab M. verſus O. & ſic minorem
deſcribet eo die vertex cumuli Lunaris circulum, quam
ſit circulus LαMδ. Depresſio quoque in refluxu circa
baſim PR minor erit in aſpectu quadrato, quam in
coniunctione, & oppoſitione: quia exiſtente vtroque
vertice vtriuſque cumuli Lunaris in α. & δ, baſis ipſius PR,
deſcribet eo die circulum PFRG. & diameter dictæ
baſis erit FG. vbi ſane aqua eſſet valde depreſſa; ſed quia
vertex vtriuſque cumuli Solaris tunc eſt in I & O,
profecto culmen vtrumq; cumuli Solaris eo die deſcribet
circulum ISOP, qui maior eſt quam ſit circulus FRGP,
& ita aqua multo minus deprimetur. In ea enim parte
eſt vterq. vertex cumuli Solaris, in quæ eſt baſis cumuli
Lunaris, & eo Sol trahit aquas, vnde eas Luna diſtrahit:
& contrariæ fiunt inter hæc luminariũ actiones, ſeſeq.
inuicem retundunt. Et quidẽ in Oceano adhuc maris
magnus fit fluxus & refluxus, etiã in quadrato aſpectu,
quia cumulus Lunæ eſt multo maior, quam cumulus
Solis, cuius vertex non poteſt æquare verticem cumuli
Lunaris. At vero in ſinubus in quibus exigua eſt aqua,
& conſequenter vbi Luna non multum trahit, quia
non multum habet quod trahat, cumulum etiam non
habet ſenſibiliter maiorem, quam ſit cumulus Solis.
Quando ergo ſibi contrarii ſunt hi cumuli, in aſpectu
nimirum quadrato, tunc in his ſinubus nullus fit flu-