Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/76

E Wikisource
Haec pagina emendata est

62


xus aut refluxus: ſe enim inuicem compenſant, & vnus ſubſequitur alterum, atque eo die aquæ ſunt ferme in æquilibrio, vt contingit in noſtro ſinu Veneto maris Adriatici, cuius nautæ illud ſeruant dictum de ætate lunari:

  Dalli otto alli noue
    L’acqua non ſi moue.
  Dalli vintuno alli vintidù
    Non và nè in ſu, ne in giù.

Et ratio eſt quia ex defectu materię Luna in ſua actione æquator ſoli. Sol enim, etiam vbi ſubeſt ei maxima aquarum copia, non poteſt eam, niſi ad duos, treſue, (exempli gratia,) cubitos in vertice ſui cumuli eleuare: Luna vero, ſi ſubeſt ei aquæ copia, poteſt ad decem: quod ſi ei non ſuppetit tanta aquarum copia, vt ſufficiat ad faciendum cumulum in vertice decemcubitalem, ſufficiat vero ad ſolos duos cubitos eleuationis, tunc ex defectu materiæ, non vero virtutis tractiuę, Luna in ſua operatione ſolem non ſuperat, ſed ei æquatur. Quod dictum eſt de vtroque aſpectu quadrato, idem dicendum eſt proportionaliter de ſingulis diebus intermediis: vt, quo magis circuli illi, Solaris alter, & alter Lunaris, aquarum tractiui ad ſe accedunt, eo maior fiat fluxus, & refluxus, vſque quo vterque in vnicum circulum coëant; quod fit bis in menſe, in coniunctione, & oppoſitione: Et quo magis à ſe recedunt, eo minor fiat fluxus & refluxus, quouſque dicti circuli ſeſe orthogonaliter interſecent in polis, quod fit in vtroque aſpectu quadrato.

35 Dicet tamen aliquis, poſſe hos omnes effectus per vnicum circulum Lunarem aquas trahentem ſaluari, per ſolam variorum aſpectuum Lunæ cum Sole, actionem. Vt nimirum dicamus, Solem in diuerſis aſpecti-

bus,