Jump to content

Pagina:Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia.djvu/77

E Wikisource
Haec pagina emendata est

63


bus magis vel minus Lunam, in trahendis per ſuum illum circulum tranſpolarem aquis, corroborare. ita vt in coniunctione & oppoſitione ei plurimum addat virium ad trahendas aquas; in aliis vero aſpectibus magis vel minus, prout magis vel minus ab ea ipſiuſque Nadir recedat, aut ad eam, ipſiuſque Nadir accedat, eam iuuare: Et ſic minimas ei vires addat in aſpectu quadrato: maiores vero in aliis aſpectibus & punctis, prout fuerit ipſi Lunæ, eiuſque Nadir propinquior. eſt enim in Aſtrologia res notiſſima, aſpectus inter ſe planetarum multas vires habere; & planetas ex aſpectibus aliorum planetarum vel ſtellarum in propriis virtutibus naturalibus & corroborari, & debilitari: Vt propterea Luna magis eleuet aquas in coniunctione, & oppoſitione cum Sole; quia tunc ab eo maxime corroboratur. ſecus eſt in aſpectu quadrato, in quo parum vel nihil iuuatur. & in aliis proportionaliter. Huic tamen poſitioni obſtat primum, quia maxima remotio Solis à Luna eſt in oppoſitione, & cõſequẽter adhuc magis eã debilitat Sol, quã in aſpectu quadrato, aut ſalteꝫ minus iuuabit. quod nõ reſpõdet experiẽtię. Ponere ẽt actionẽ in nadir lunæ peculiarẽ, quam non habeat totus reliquus circulus tranſpolaris, eſt contra experimenta, vt conſidereaui §. 5. huius tractatus. Sed maxime etiam obſtat, quia ſine duplici cumulo totius integri circuli tranſpolaris, etiam Solaris, ſaluari non poteſt ille effectus, quod alicubi, vt in ſinu Veneto, circa quadratum aſpectum luminarium aquæ ſint ferme in æquilibrio, vt paulo ante oſtendebam. Luna tamen etiam deſtituta à Sole, ſua propria vi eleuat aquas; faceret ergo etiã in aſpectu quadrato vbique fluxum & refluxum, licet minorem, quam in reliquis aſpectibus, in quibus à Sole corroborari diceretur. Quod vero in iiſdem aſpecti-

bus